- SAMNITICA Vasa
- SAMNITICA Vasaapud Iul. Capitolin. in Pertinace c. 9. Et vasa Samnitica, calefactandae resinae ac pici, divellendis hominibus et laevigandis etc. ubi de auctione rerum Commodi dicta sunt, quae ad artem vellendi ac laevigandi corpora, Romanis sequiore aevô et dominante luxu, usitatam pertinerent; quod eius Samnites praecipui auctores essent. Athen. l. 12. de populis quibusdam loquens, solitis πιττοῦςθαί τε, καὶ ξυροῦςθαι καὶ λεαίνεςθαι τὰ σώματα, pice depilare, radere, et laevigare corpora; scribit inter coetera, χρῶνται δὲ τούτῳ τῷ νόμῳ πολλοὶ καὶ τῶ Ε῾λλην´ων καὶ τῶ την Ι᾿ταλίαν οἰκούντων, μαθόντες παρὰ Σαμνιτῶν καὶ Μεσαπίων. Utuntur eô more etiam Graecorum multi et corum, qui Italiam incolunt, haustô a Samnitibus et Messapiis, Casaubon. ad d. loc. Vide quoque supra, uti de eodem more, apud Turcas quoque etiamnum ac Persas vigente, Ioann. Bapt. Taverniet Itiner. Turc. et Persiae, ut et in tractatu, quem Descriptionem Serralii indigitat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.